- SEVERIANUS
- I.SEVERIANUSEpiscopus Gabalitanus in Syria, eloquentiâ et cruditione clarus. AS. Chrysostomo, ad contionandum saepe invitatus, et cum in Asiam proficisceretur, Ecclesiam suam interea curare iussus, non usquequaque officium fecit, proin a reduce Chrysostomo reprehensus, ad persecutores eius se applicuit. Persuasit itaque Eudoxiae, illam a Chrysostomo Iezabelem pro suggestu appellatam esse; Hinc indignatio orta, et pulsus Chrysostomus est, quem cum Severianus publice convitiis proscindere, fastus illum inprimis accusans, aversatus persecutionis auctorem populus revocavit Chrysostomum, qui paulo post Severianum urbe pepulit. Sed ope Eudoxiae pax coaluit, nec cessavi tamen hic illum crudelissime, quâ pote persequi. Scripsit Expositionem Epistolae ad Galatas, Gennad. de Vir Illustr. Editae sunt etiam A. C. 1612. sub eius nomine, 6. Homiliae graecae cum Chrysostomi operibus. Eidem ex 6. Chrysostomi homiliis, a Cardin. Sirleto editis, quaedam quoque attribui solent. Theodoret. Iohannes Damascen. Gennadius, Socr. l. 6. Sozom. l. 8. Nicehor. l. 13. Pallad. in Dial. vitae S. Chrysost. Baron. A. C. 400. 401. et seqq.II.SEVERIANUSsororius Hadriani Imperatoris nonagenarius, cum nepote Fusco, iussu Imperatoris interemptus, imprecatus est huic, ut cum mori cupiet, non possit: quod factum. Vide Ael. Spartian. in vita Hadr. c. 23.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.